Adoro te devote, latens Deitas Quæ sub his figuris vere latitas Tibi se cor meum totum subjicit Quia te contemplans totum deficit Visus, tactus, gustus in te fallitur Sed auditu solo tuto creditur Credo quidquid dixit Dei Fílius Nil hoc verbo veritatis verius In cruce latebat sola Deitas At hic latet simul et humanitas Ambo tamen credens atque confitens Peto quod petivit latro pœnitens Plagas, sicut Thomas, non intueor Deum tamen meum te confiteor Fac me tibi semper magis credere In te spem habere, te diligere O memoriale mortis Domini! Panis vivus, vitam præstans homini! Præsta meæ menti de te vivere Et te illi semper dulce sapere Pie pellicane, Jesu Domine Me immundum munda tuo sanguine Cujus una stilla salvum faceret Totum mundum quit ab omni scelere Jesu, quem velatum nunc aspicio Oro fiat illud, quod tam sitio Ut, te revelata cernens facie Visu sim beatus tuæ gloriæ. Amen