Adoro te devote, latens Veritas Quae sub his figuris vere latitas Tibi se cor meum totum subiicit Quia te contemplans totum deficit Visus, tactus, gustus in te fallitur Sed auditu solo tuto creditur Credo quidquid dixit Dei Filius Nil hoc verbo Veritatis verius O memoriale mortis Domini! Panis vivus, vitam praestans homini! Praesta meae menti de te vivere Et te illi semper dulce sapere Pie pellicane, Iesu Domine Me immundum munda tuo sanguine Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere Iesu, quem velatum nunc aspicio Oro fiat illud quod tam sitio Ut te revelata cernens facie Visu sim beatus tuae gloriae