Kishore Kumar Hits

Cantus Cölln - Prophetiae Sibyllarum lyrics

Artist: Cantus Cölln

album: Di Lasso: Prophetiae Sibyllarum


Prologo
Carmina Chromatico quae audis modulata tenore,
Haec sunt illa quibus nostrae olim arcana salutis
Bis senae intrepido cecinerunt ore Sibyllae.
I. Sibylla Persica
Virgine matre satus pando residebit asello
Jucundus princeps unus qui ferre salutem
Rite queat lapsis tamen illis forte diebus
Multi multa ferent immensi fata laboris
Solo sed satis est oracula prodere verbo
Ille deus casta nascetur virgine magnus.
II. Sibylla Libyca
Ecce dies venient quo aeternus tempore princeps
Irradians sata laeta viris sua crimina tollet
Lumine clarescet cuius synagoga recenti
Sordida qui solus reserabit labra reorum
Aequus erit cunctis gremio rex membra reclinet
Reginae mundi sanctus per saecula vivus.
III. Sibylla Delphica
Non tarde veniet tacita sed mente tenendum
Hoc opus, hoc memori semper, qui corde reponet,
Huius pertendant cor gaudia magna prophetae
Eximia, qui virginea conceptus ab alvo
Prodibit, sine contactu maris omnia vincit
Hoc naturae opera, at fecit, qui cuncta gubernat.
IV. Sibylla Cimmeria
In teneris annis facie insignis honore
Militiae aeternae regem sacra virgo cibavit
Lacte suo, per quem gaudebunt pectore summo Omnia,
Et Eoo lucebit sydus ab ore Mirificum.
Sua dona magi cum laude ferentes
Objicient puero myrrham, aurum, thura sabaea.
V. Sibylla Samia
Ecce dies, nigras quae tollet laeta tenebras,
Mox veniet solvens nodosa volumina vatum Gentis Judaeae.
Referent ut carmina plebis
Hunc poterunt clarum virorum tangere regem,
Humano quem virgo sinu inviolata fovebit.
Annuit hoc coelum, rutinlantia sidera monstrant.
VI. Sibylla Cumana
Iam mea certa manent et vera novissima verba,
Ultima venturi quod erant oracula regis
Qui toti veniens mundo cum pace placebit
Ut voluit, nostra vestitus carne decenter
In cunctis humilis castam pro matre puellam
Deliget, haec alias forma praecesserit omnes.
VII. Sibylla Hellespontica
Dum meditor quondam vidi decorare puellam
Eximio castam, quod se servaret honore.
Munera digna suo, et divino numine visa
Quae sobolem multo pareret splendore micantem:
Progenies summi speciosa et vera tonantis,
Pacifica mundum qui sub ditione gubernet.
VIII. Sibylla Phrygia
Ipsa Deum vidi summum punire volentem
Mundi homines stupidos et pectora caeca rebellis,
Et quia sic nostram complerent crimina pellem.
Virginis in corpus voluit demittere coelo
Ipse Deus prolem, quam nuntiat angelus alma Matri
Quo miseros contracta sorde lavaret.
IX. Sibylla Europaea
Virginis aeternum veniet de corpore verbum purum.
Qui valles et montes transiet altos,
Ille volens etiam stellato missus olympo
Edetur mundo pauper, qui cuncta silenti rex erit imperio.
Sic credo et mente fatebor:
Humano simul ac divino semine natus.
X. Sibylla Tiburtina
Verax ipse Deus dedit haec mihi munia fandi
Carmine, quod sanctam potui monstrare puellam.
Concipiet, quae Nazareis in finibus illum,
Quem sub carne Deum Bethlemitica rura videbunt.
O nimium felix coelo dignissima mater,
Quae tantam sacro lactabit ab ubere prolem.
XI. Sibylla Erythraea
Cerno Dei natum, qui se dimisit ab alto.
Ultima felices referent cum tempora soles.
Hebraea, quem virgo fere de stirpe decora,
In terris multum teneris passurus ab annis.
Magnus erit tamen hic divino carmine vates
Virgine matre satus, prudenti pectore verax.
XII. Sibylla Agrippa
Summus erit sub carne satus clarissimus atque Virginis
Et vere complevit viscera sanctum
Verbum consilio sine noxa spiritus almi,
Despectus multis tamen ille salutis amore
Arguet et nostra commissa piacula culpa,
Cuius honos constans et gloria certa manebit.

Поcмотреть все песни артиста

Other albums by the artist

Similar artists