Magníficat ánima mea Dóminum. Et exultávit spíritus meus: In Deo salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllae suae: Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fécit mihi mágna qui pótens est: Et sánctum nómen eius. Et misericórdia eius in progénies et progénies Timéntibus eum. Fécit poténtiam in bráchio suo: Dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede: Et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis: Et dívites dimísit inánes. Suscépit Ísrael púerum suum: Recordátus misericórdiae suae. Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini eius in saecula. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, Et in sæcula sæculórum. Amen.