O euchari, in leta via ambulasti ubi cum filio del mansisti Illum tangendo et miracula eius que fecit videndo Tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant Pro eo quod homines erant Nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri Tu autem in ardenti amore plene caritatis illum amplexus es Cum manipulos preceptorum eius ad te collegisti O euchari, valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbe imbuit Ubi tu quasi aurora illuminatus es Et sic fundamentum ecclesie edificasti Per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum Videlicet poculum sanctitatis Nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba Ne in cerimoniis del deficiat Sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat